De igne aeterno dicit Augustinus: Cujusmodi sit, et in qua mundi parte futurus sit, neminem scire arbitror, nisi per revelationem, quasi dicat: Unus est gehennae ignis, sed non uno modo omnes crucians. Sicut ardorem solis non omnes aequaliter sentiunt, sic cum ille ignis aequaliter ardeat, non aequaliter sentietur. Gregorius in Job: Miro modo gehennae ignis corporeus est, nec lignis nutritur, nec succensione indiget, et est inexstinguibilis a Deo creatus ab origine mundi. Idem: Ultrix flamma vitiorum cremationem habet, lumen non habet, ad consolationem non lucet, ut enim magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam reprobi se visuri sunt in inferno, ut magis doleant, quia et dives Lazarum vidit. In libro tamen Praenosticorum de verbis Augustini sic legitur: Est, ut ait Augustinus, inferorum substantia incorporalis. Et ideo merito quaeritur, unde sub terris dicantur esse inferi, si corporalia loca non sunt, et unde dicantur inferi si sub terris non sunt. Sed idem doctor dicit: Ideo sub terris dicuntur inferi, quia congruenter in spiritu corporalium rerum similitudines sic monstrantur, ut, quia defunctorum animae corporis amore peccaverunt, ad illas corporalium rerum similitudines exhibeantur, quibus carne mortui, solent sub terra condi. Nonnulli ex hac sententia Augustini sentiunt, quod ubicunque peccator fuerit, ibi elementa cruciabunt eum, et in corpore suo, et ex locis adjacentibus. Est enim probabile ut anima, quae sua sponte sumit a carne fomentum peccandi, nolens ab eadem recipiat fomentum cruciatus. Qui merito infernalis, et sub terra esse dicitur, quia animae per lapsum terrenae voluptatis eum incurrent. Augustinus De civitate Dei: Cur non dicamus incorporeos spiritus posse poena corporalis ignis affligi? Idem: Ignis corporalis daemones cruciabit, et homines. Hieronymus in Epistolam ad Ephesios: Infernum sub terra esse, nemo ambigat.